Bär, Fuchs und Hirschkuh (Erzählstoff): Unterschied zwischen den Versionen

Aus Brevitas Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Keine Bearbeitungszusammenfassung
Zeile 21: Zeile 21:
Latitanti urso famelico, ut praedam aliquam deglutiret, magistra fallaciae vulpes, pia impio subvenire cum putat, ad eum cervam solivagam arte doli sic conabatur afferre. "Nimirum", inquit, "vultu placidam, cervice altam, pelle politam, pede validam, proportione decoram parens te formavit natura, unum tantum perfectae venustati minus est, quia cornibus cares! Neque enim certe infirmo sexui tam superba et tuta debuit armatura deesse, maxime cum eam concesserit simul vaccae. Aut forte livoris nescia quaedam reliquit arti natura. Simia quidem suppletiva arte induitur et magisterio aurum et argentum politur. Si vis ergo perfici cornu, audi monitum et imitare ductum, quoniam ad magistrum te dirigam iam expertum." At illa non tam mobilitate feminea quam volens cornu sequebatur mendacem, sed pia sorte dolo captae fuit obvius cervus, qui miratus de socia dixit: "Quo vulpinam sequeris caudam?" Cui cerva: "Quippe tanto duce ad ursum tendo, ut sicut et tu cornibus gaudeam: An solus apparere vis superbia masculina?" Ad hoc ille astutus utriusque sentiens fastum et dolum, amicae compassus totum suum fundit nisum exhortatu dixitque: "Nempe propter cornua ursus dedit quiete virtutis auriculam. Cave, ne tu deterius amittas pellem et vitam! Ursus namque interrogatus a lupo, ut quid faciem pronam ferret, respondit: "Quia habeo debile caput." Cui lupus ait: "Muni ipsum cornibus, his ergo caput armavit natura bovinum. Vade ad hominem arte dotatum et ponet." Quo invento magister ait: "Solve pro labore, volo hoc, quod dare non noceat; si brancham peterem, non dares. Da mihi aures et nil tibi nocet!" Quo volente scidit eas et ferens malleum, ut perforaret cranium eius, audivit: "Fatuusne sum, ut perfores mihi caput?" Qui ait: "Aliter tibi cornua non ponuntur." Tunc ursus abbreviatis auribus inquit: "Bene enim fatuus qui cornua cupit. Perdit enim, ut video, caput discretionis et aures quiete virtutis." Et sic abscissis auribus sine cornibus abiit illusus. An ignores, quod, dum amittit cornua luna, fit lumine vacua et cornuta Moysi facies contuitus liberi dulcedine et velamento est privata? Illaqueatur quidem vacca per cornua aratro et bos servus sub duro iugo assidue duci solet per cornua. Non attendis, quod nulli caelestium praeter trapotam cornu pondus apponitur? Sed eo dumtaxat nos terreni gravamur. Quamobrem et ego serpentis haustu comburor interius, ut possim vetustatis pondus deponere cornu. Quid plura? Bestialitas quidem communis ostenditur aut cornu aut cauda. Depone igitur fastum et fuge cornu, ne dira te laniet ungula ursus. Quibus intellectis mox dimissa vulpe secuta est cervum.

|style="vertical-align:top;"|
|style="vertical-align:top;"|
Übersetzung
Gegen das Verlangen nach würdevoller Pracht.
 
Ein Fuchs, ein Meister im Täuschen, versuchte einem hungrigen Bären, der sich versteckt hielt, um eine Beute zu verschlingen, eine allein umherstreifende Hirschkuh mit listigem Trick folgendermaßen zuzuführen, wobei er pflichtbewußt dem Bösen zu helfen glaubte. "Zweifellos", sagte er zu ihr, "hat dich Mutter Natur mit friedlicher Miene, hohem Nacken, glänzendem Fell, kräftigem Fuß und schönem Ebenmaß geschaffen, nur eines fehlt der vollkommenen Schönheit, daß du kein Gehörn hast. Gewiß dürfte dem schwachen Geschlecht eine so prächtige und der Sicherheit dienende Ausrüstung nicht fehlen, zumal sie sogar der Kuh zugestanden wurde. Oder aber die Natur hat neidlos der Geschicklichkeit Spielraum gegeben. Der Affe ist allerdings mit einer zusätzlichen Geschicklichkeit ausgestattet, Gold und Silber werden durch Meisterschaft geglättet. Wenn du also durch ein Gehörn vollkommen werden willst, höre auf meine Ermahnung und folge meiner Führung, da ich dich zu einem schon erbrobten Meister lenken will!"
|-
|-
|}
|}

Version vom 17. September 2021, 17:08 Uhr

Bär, Fuchs und Hirschkuh

(Erzählstoff)

Regest Um dem hungrigen Bären Beute zu verschaffen, redet der Fuchs der Hirschkuh den Wunsch nach Hörnern ein, die der Bär anbringen könne; der Hirsch bringt die Hirschkuh von ihrem Wunsch ab. (Dicke, Gerd/Grubmüller, Klaus: Die Fabeln des Mittelalters und der Frühen Neuzeit, S. 51)
Fassungen Buch der natürlichen Weisheit (Ulrich von Pottenstein), Nr. II, 11
Spiegel der wyßheit (Sebastian Münster), Nr. II, 11
Spiegel der natürlichen weyßhait (Daniel Holzmann), Nr. 38
Forschung
(s.a. unter Fassungen)
Dicke, Gerd/Grubmüller, Klaus: Die Fabeln des Mittelalters und der Frühen Neuzeit, S. 51

Lateinische Version (Cyrillus, Nr. I, 11), 1. Hälfte 14. Jhd.

Die deutsche Tradition baut auf einer lateinischen Quelle auf (Cyrillus, Nr. II, 11 (Grässe, Johann Georg Theodor (Hg.): Die beiden ältesten lateinischen Fabelbücher des Mittelalters. Tübingen 1880, S. 46-48)).

Cyrillus: Speculum Sapientiae[1] Übersetzung[2]

Contra appetitum dignitatis.

Latitanti urso famelico, ut praedam aliquam deglutiret, magistra fallaciae vulpes, pia impio subvenire cum putat, ad eum cervam solivagam arte doli sic conabatur afferre. "Nimirum", inquit, "vultu placidam, cervice altam, pelle politam, pede validam, proportione decoram parens te formavit natura, unum tantum perfectae venustati minus est, quia cornibus cares! Neque enim certe infirmo sexui tam superba et tuta debuit armatura deesse, maxime cum eam concesserit simul vaccae. Aut forte livoris nescia quaedam reliquit arti natura. Simia quidem suppletiva arte induitur et magisterio aurum et argentum politur. Si vis ergo perfici cornu, audi monitum et imitare ductum, quoniam ad magistrum te dirigam iam expertum." At illa non tam mobilitate feminea quam volens cornu sequebatur mendacem, sed pia sorte dolo captae fuit obvius cervus, qui miratus de socia dixit: "Quo vulpinam sequeris caudam?" Cui cerva: "Quippe tanto duce ad ursum tendo, ut sicut et tu cornibus gaudeam: An solus apparere vis superbia masculina?" Ad hoc ille astutus utriusque sentiens fastum et dolum, amicae compassus totum suum fundit nisum exhortatu dixitque: "Nempe propter cornua ursus dedit quiete virtutis auriculam. Cave, ne tu deterius amittas pellem et vitam! Ursus namque interrogatus a lupo, ut quid faciem pronam ferret, respondit: "Quia habeo debile caput." Cui lupus ait: "Muni ipsum cornibus, his ergo caput armavit natura bovinum. Vade ad hominem arte dotatum et ponet." Quo invento magister ait: "Solve pro labore, volo hoc, quod dare non noceat; si brancham peterem, non dares. Da mihi aures et nil tibi nocet!" Quo volente scidit eas et ferens malleum, ut perforaret cranium eius, audivit: "Fatuusne sum, ut perfores mihi caput?" Qui ait: "Aliter tibi cornua non ponuntur." Tunc ursus abbreviatis auribus inquit: "Bene enim fatuus qui cornua cupit. Perdit enim, ut video, caput discretionis et aures quiete virtutis." Et sic abscissis auribus sine cornibus abiit illusus. An ignores, quod, dum amittit cornua luna, fit lumine vacua et cornuta Moysi facies contuitus liberi dulcedine et velamento est privata? Illaqueatur quidem vacca per cornua aratro et bos servus sub duro iugo assidue duci solet per cornua. Non attendis, quod nulli caelestium praeter trapotam cornu pondus apponitur? Sed eo dumtaxat nos terreni gravamur. Quamobrem et ego serpentis haustu comburor interius, ut possim vetustatis pondus deponere cornu. Quid plura? Bestialitas quidem communis ostenditur aut cornu aut cauda. Depone igitur fastum et fuge cornu, ne dira te laniet ungula ursus. Quibus intellectis mox dimissa vulpe secuta est cervum.

Gegen das Verlangen nach würdevoller Pracht.

Ein Fuchs, ein Meister im Täuschen, versuchte einem hungrigen Bären, der sich versteckt hielt, um eine Beute zu verschlingen, eine allein umherstreifende Hirschkuh mit listigem Trick folgendermaßen zuzuführen, wobei er pflichtbewußt dem Bösen zu helfen glaubte. "Zweifellos", sagte er zu ihr, "hat dich Mutter Natur mit friedlicher Miene, hohem Nacken, glänzendem Fell, kräftigem Fuß und schönem Ebenmaß geschaffen, nur eines fehlt der vollkommenen Schönheit, daß du kein Gehörn hast. Gewiß dürfte dem schwachen Geschlecht eine so prächtige und der Sicherheit dienende Ausrüstung nicht fehlen, zumal sie sogar der Kuh zugestanden wurde. Oder aber die Natur hat neidlos der Geschicklichkeit Spielraum gegeben. Der Affe ist allerdings mit einer zusätzlichen Geschicklichkeit ausgestattet, Gold und Silber werden durch Meisterschaft geglättet. Wenn du also durch ein Gehörn vollkommen werden willst, höre auf meine Ermahnung und folge meiner Führung, da ich dich zu einem schon erbrobten Meister lenken will!"

Deutsche Versionen

Buch der natürlichen Weisheit (Ulrich von Pottenstein), Nr. II, 11 (um 1408/16, nach Druck Augsburg, 1490)

Anmerkungen